ANTISTIUS Labeo JCtus institutus est a Trebatio

ANTISTIUS Labeo JCtus institutus est a Trebatio
ANTISTIUS Labeo JCtus institutus est a Trebatio
de quo l. 2. § post hoc. ff. de orig. Iur.
Vide quoque Sueton. in Augustoc. 54. et A. Gellium l. 13. c. 10. et 12. Eius libtis, qui post mortem editi sunt, Posteriorum nomen inditum est: praeter quos scripsit etiam Commentarios in LL. XII. Tabb. ut idem Gellius restatur. Citatur et a Plut. εν Α᾿ιτίοις, etc. Ob praefractam in sententiis in Senatu dicendis libertatem, quâ ne Augusto quidem ipsi cedebat, insaniae notâ aspergitur ab Horatio, Imperatori suo blandiente, Sat. 3. l. 1. Serm. v. 82.
---- ---- Labeone insanior, inter
Sanos dicatur.
Ad quem locum vetus interpres Marcus ait. Antistius Labeo, Iurisperitus memorotae libertatis multa libere contra Caesarem dixisse et fecisse dicitur, ab eo latas leges contumaciter reprehendens. Quare in gratiant Augusti eum sic capit et Insanum nominat: qua in re quam fuerit Atteio Capitoni suo dispar, Tacitus docet, l. 3. Annai. c. 70. Brissonius apud Calvinum Lexic. Iurid. Vide et Labeo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”